Tekstbase - kontekst
Du er på side 16 af 152 sider (Side A2v i forlægget)
Document Buttons
O Damon, memorare soles in pinguia mitti
Pascua fas, cum prima nouos induxerit ortus
Auroræ facies, penetratqué recentior auras
Cynthius has superas nostroqué illabitur orbi.
Quas latore quidem Damone mapalia leges
Accepere, nouoqué pecus cum Sole reducunt
E stabulis, Phœbiqué faces ortumque sequuntur.
(Da.)
Rectè equidem. Sed quid solito plus tristior esse
Tute uidere mihi? cur frons contracta genæqué
Nescio quid tacitíue mali, subitíue doloris
Arguit, et mœsto perfundit lumina uultu?
Anné armenta tibi sunt salua, bouesque caperqué
Lanigerumque pecus, pressis cum matribus agni,
Atque aries, camuris hirtæ cui cornibus aures
Et solitus præire, greges in pabula ducit?
(Mœ.)
Cuncta quidem Damon, sunt hæc mihi salua, capellas
Pan etenim nostras, et oues et limina curat:
Et frustra insidias pertentat ouilia circum
Clausa lupus, uanaque furit spe dirus arena.
(Da.)
Idem Pan, facilis nostro quoque ludit in aruo
Syluanusqué senex, et quæ pastoribus omni
Culta Pales fructu, Nymphisque sororibus Aura.
En numero duplicata uides armenta, bouesqué
Prolequé sub gemina dimittunt ubera matres.