Du er her: Forside Tekstbase Erasmus Lætus: Bucolica (1560) Erasmus Lætus: Bucolica (1560), Side: 18 (A3v i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 18 af 152 sider (Side A3v i forlægget)

Erasmus Lætus: Bucolica (1560)LATIN
Document Buttons
Is recreata fouet solus tua pectora Damon, Versibus ut scriptum imparibus tibi Cæsaris olim Pandit opus, latijsqué refert quæ gesta Monarchis. Denique quòd tali sit tempore lectus, et illis Saltibus ignotis errabit, aquasqué lacusqué Transiet, et dubiæ uitam committet eremo. "Cui lætis etenim superata est fructibus æstas, "Ille foris minimè facili tolerare rigorem "Hybernum potis ingenio, sed dura perosus "fata gemit, totoqué miser fugit aspera sensu: Et merito. Neque enim Myrmicis dicta coloni Ignorasse potes, qui nostræ semina uitæ Dixerat æthereo cuidam finiqué bonoqué Condita, nec miseris producta doloribus esse. Nunc uerò aduersis plerumque euentibus hæret Hoc genus, et dura subit alta pericula sorte. Et mihi, nescio quo ueniat fatoué Deoué Quos natura bonos finxit, uirtusque sub auras, Extulit æthereas, nomenqué sacrauit olympo, Aut hos morte rapi primos, aut cladibus actos Comprendi, et varijs opplere laboribus æuum. Et certè nostris longè placidissimus aruis Phædrius hic uixit: sæuo quem numine duci, Et querimur meritó, et lacrymis comitamur euntem.