Tekstbase - kontekst
Du er på side 21 af 152 sider (Side A5r i forlægget)
Document Buttons
Attulit, et nostros aspexit diua labores,
Prouentuqué gerges, et nos cumulauit honore.
(Mœ.)
Omnia non igitur sunt istic tristia: nec se
Protinus è mundo referat discedere, quisquis
In Scythiæ uastos pecudesque bouesque recessus
Vltrò agit, et longis statuit iumenta sub oris.
(Da.)
Haud equidem: Sunt cuncta illic, pastoribus amplo
Quæ natura solet partirier ubere nostris:
Pascua læta solo, salientes fontibus undæ
Et saltus uirides, et amæni gramine campi,
Syluarum tractus, ac dulci flumina ripa.
Denique uel medijs muscosi in uallibus amnes:
Vel segetum fæcunda acies, qua maxima terris
Planities exculta iacet, latequé sub ortum
Et Boream, spacijs præmit æqua patentibus arua.
Postremò distincta etiam sunt omnia magni
Sideris, et iusto decurrunt tempora Sole.
Hîc uer alternans, hîc picta caloribus æstas
Autumnusque cadens, et hyems glomerata pruinis.
Hîc satio conferta fabis, hîc improbus alta
Triticeis messor compleuerit horrea spicis.
(Mœ.)
Sed uia longa quidem, magnisque obnoxia curis,
Et, si uera ferunt, tacito coniuncta periclo.
(Da.)
Longa uia est: Sed enim quæ sunt pulcherrima, ne tu