Tekstbase - kontekst
Du er på side 23 af 152 sider (Side A6r i forlægget)
Document Buttons
Crudelis, funesta, ferox, licet impetus iras
Promouet: at timidis alioquin concita plantis,
Et studiosa fugæ celeres præit æmula uentos.
Phædrius at syluas tantum dulcesqué paludes
Sollicitat: neque enim stolidæ commercia gentis,
Russorum tumulis, et dira quærit arena:
Hîc nihil ingenio labis, nil criminis æuo
Contrahitur: pecudes studium est et cura tueri,
Perqué uagos Scythiæ fluuios uiridesqué recessus
Aruorum, et multi per summa cacumina montis,
Pascua barbigeris inquirere læta capellis.
(Mœ.)
Ergo mihi quodam discessus honore uidetur
Illius augeri, nec ducere tristia posse.
(Da.)
Rem memoras: alio non æquè gloria flexu
Vatibus, ingrato certantibus æquore remos,
Contigerit: facili quàm si subducere riuo
Et pecudes properent, et se coniungere ductis.
Istinc cùm redeat, tùm demum rure beato
Florentem uideas, armentaqué pinguia mitti.
Tùm capras, ouiumqué greges, matresque gemellis
Fecundas cernes, et grandia nectare spectes
Vbera, uillosis non peruia clunibus esse.
(Mœ.)
Tùm uerò incipiet nitidos fortasse iuuencos,
Et laudare boues, ueteri qui cuncta ueneno