Tekstbase - kontekst
Du er på side 24 af 152 sider (Side A6v i forlægget)
Document Buttons
Iam solet, ac diro pulcherrima rodere morsu.
(Da.)
Codrum ais, ac dubio uultum qui lumine uersat
Lumbricus, aspectu fæta truculentior ursa?
(Mœ.)
Hos equidem Damon, quanquam non dixero solos
Hosce etiam: multos namque assecla Lumbricus urget
Huc secum, et Codro suffragia scribit inani.
(Da.)
Inuideat quemcunque iuuet: pectusque perurat
Tristicia, et tacitis laceret præcordia flammis:
Dum tamen et laudet Scythico quòd pinguius orbe
Phædrius armentum non tristi sorte reducet.
"Inuidiæ facies solis autoribus una est
"Exitiosa suis: alijs uia prompta saluti
"Creditur, et fructu iactatos explicat ignes.
(Mœ.)
Interea longum fuerit fortassis amico
Hoc caruisse: etenim quis uel sua carmina uates
Hîc canet, et nostras recreet dulcedine mentes:
Vel duras fallet productis uersibus horas?
(Da.)
Ne tam sollicitis obtundas pectora dictis:
Et iam multa tuus cecinit tibi, plurima nobis
Mox canet, è Scythico cum Phædrius orbe reuersus
Pressius instanti potietur Apolline uictor.
(Mœ.)
An nostris igitur quid barbara uersibus ora
Conferet, an carmen melius canet, aggere uates
Si Neogardiaco, ac Scythicis indormiat aruis?