Du er her: Forside Tekstbase Jens Andersen Sinning: Oratio (1545) Jens Andersen Sinning: Oratio (1545), Side: 29 (D3r i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 29 af 30 sider (Side D3r i forlægget)

Jens Andersen Sinning: Oratio (1545) - LATIN Jens Andersen Sinning: Oratio (1545) - OVERSÆTTELSE
Document Buttons

omnium nostrorum expectatione è medio abreptum esse: cùm non doctrina tantùm, ingenio, studiis ac diligentia Conterraneos suos omnes longè superaret, verùm etiam Modestia atque Integritate ita probaretur universis, ut nihil penè me ex illa terra, quod quidem ingenii præstantiam morumque suauitatem attinet, excellentius vidisse recordari possum. Quanquam et Palladii labores ac diligentiam novimus, et in docendo rectitudinem meritò prædicamus: Tamen quum et multos adhuc in Regno Majestatis tuæ præclarè eruditos esse sciam, et plures propediem futuros sperem, qui doctrina commendari mereantur, comprimis certè lætor. Hanc ad rem dulcissima pax, et tua munificentia dignissima bono Rege plurimum conducit.

Philippus Melanchton

Sunt præterea alia multa, quæ de Syningio quasi Episagmatis vice commodè hic poterant addi: nimirum de patria ipsius, de toto studiorum felici curriculo, deque scriptis ejus et ipso vitæ exitu. Quæ sanè alio loco à nobis commemorabuntur, ut incitamenti loco erint studiosis honestarum artium. Nunc tantum tumulo, qui hodie, prò dolor, penè ignoratur, versus ascribemus Epitaphios.