Tekstbase - kontekst
Du er på side 11 af 56 sider (Side 104 i forlægget)
Document Buttons
interim cymbalis juxta consuetum. Nam in his seruanda est libertas christiana, ita tamen vt de hac populus ante satis praemoneatur et nihil horum mutetur sine consensu et mandato superintendentis.
Accipientibus panem et calicem nihil dicatur quia omnibus publice dictum est ante in consecratione verbis Christi. Curent etiam ministri diligenter, vt sciant numerum communicandorum, ne cogantur bis consecrare. Et ludimagister incipiat: Jesus Christus nostra aut aliud simile. Communicatione autem facta statim cesset cantus.
His peractis vertat se presbyter ad populum et dicat: Dominus vobiscum et conuersus legat collectam pro gratiarum actione et respondeat populus Amen. Post, rursum vertat se ad populum et dicat primum: Dominus vobiscum, demum benedicat populum benedictione quae est numeri sexto: Benedicat te deus etc. Et incipiat ludimagister aliquod canticum breuissimum vulgare et sic finis. Interim se exuat minister et componat omnia, et rursum geniculetur ad altare et agat deo gratias secreto.
Cum vero non fuerint communicantes, non consecretur, ne incidamus in Sacramenti abusum, vsurpantes illud contra commissionem dei. Tamen in alba tantum, omissa casula, prosequatur presbyter sacrum, coram aliquo pulpito non coram altari, id est intermissa coena. Post vnum atque alterum canticum vnam atque alteram collectam legat. Postremo pro more populus benedicatur.
In summis vero festis Christi vt nativitatis, pascatos, pentecostes, trinitatis, cantetur in ciuitatibus latinus introitus, Gloria in excelsis, Haleluia, cum sequentiis puris. Item latinae praefationes, quas sic incipiet: Dominus vobiscum, Sursum corda etc. Post Sanctus deinde oratio dominica cum verbis consecrationis. Sed haec semper vulgari lingua. Postremo: Agnus dei. Tamen omnia haec pro arbitrio ministri.
Est enim Praedicatio Euangelii ipsissimum ministerium spiritus et salutis nostrae, quo proprie Christum referunt praedicatores juxta illud: Qui vos audit me audit, et non quouis modo, sed ita exequendum, vt verbum dei certa ratione ceu ex synceritate, ceu ex deo proloquantur, in conspectu dei per Jesum Christum, ne vsquam adjectione aut detractione vitient.
Praedicaturus primum populum ad diuinum auxilium implorandum exhortabitur, deinde textum explicandum praenarret, postea