Du er her: Forside Tekstbase Kirkeordinansen (1537) Kirkeordinansen (1537), Side: 20 (113 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 20 af 56 sider (Side 113 i forlægget)

Kirkeordinansen (1537)LATIN
Document Buttons

presbyteri videantur vel cogantur damnata Simonia emere sacrum Ecclesiae ministerium ad quod honesti et docti vocari, et si recusauerint, cogi sacra admonitione debent, tantum abest ut impie et turpiter emant. Non liceat hoc nostris Praefectis quod hactenus non licuit papisticis episcopis nisi cum summo crimine tyrannidis et Simoniae. Si quid autem dandum est Notario qui scribit literas pro suo labore licet modico, sit dimidius aurens, aut ad summum integer aurens honoris gratia, hunc det electus presbyter Notario praefecti sed expensis Ecclesiae quae eum mittit. Postea, vbi adfert literas, suscipiat eum superattendens in templum ciuitatis vbi habitat, et coram altari publice sic eum ordinet, hac ceremonia:

Primum post lectam epistolam in missa vnus ex presbyteris ascendat suggestum, et dicat: illum virum N. vocatum ab ecclesia N. ad publicum sacri Euangelii ministerium, habere bonum testimonium vitae apud illam ecclesiam, probatum ab episcopo in doctrina syncera, Nunc ordinandum ad hoc illius ecclesiae officium coram altari sacra lectione, exhortatione manuum impositione, et oratione, iccirco exhortari se vt populus interim oret et commendet ministerium cum ministerio deo, vt hoc cedat in gloriam dei et salutem multorum. Nec minus gratias agat deo per Christum quod praedicatores suae ecclesiae mittit. Siquidem haec sunt dona quae Christus ascendens suae donauit ecclesiae vt est Ephes. 4: Ascendens in altum etc.

Deinde cantante schola: Veni sancte spiritus latine, coram altari geniculatur ordinandus cum aliquot presbyteris qui adesse possunt, et superattendens stans ad altare dicat collectam: Deus qui corda fidelium sancti tui spiritus etc. Deinde versus ad populum legat sacram lectionem de episcopis ex epistola ad Titum vulgari sermone. Post lectionem proponat ordinando mandata de Euangelio syncere praedicando et de sacramentis recte administrandis, deinde vt recte doceat de poenitentia, de cruce, de magistratu et obedientia, de bonis operibus, et resistat per sanam doctrinam erroribus, et vt diligenter studeat sacris literis, sit quoque assiduus in oratione. Ad quae omnia, aperta voce coram omnibus respondeat, sese haec diligenter curaturum secundum gratiam dei.

Deinde episcopus siue superattendens cum presbyteris imponat ordinando manus et oret aperta voce vulgariter: Pater noster et addat collectam ad hoc factam sine tono. Et in fine jubeat totam ecclesiam respondere Amen. Mox canitur vulgariter: Nunc precamur sanctum spiritum, integre cum omnibus versibus. Interim superattendens geniculatur coram altari et orat secreto. Finito vero primo versu cantici