Du er her: Forside Tekstbase Kirkeordinansen (1537) Kirkeordinansen (1537), Side: 22 (115 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 22 af 56 sider (Side 115 i forlægget)

Kirkeordinansen (1537)LATIN
Document Buttons

negociis ad se non pertinentibus. Quod si dissimiles sui esse coeperint nec admoniti resipuerint in ordinem, pro judicio Superintendentis et praepositorum a Praefecto nostro et magistratu redigantur et in vulgo computentur.

Ritus excommunicandi obstinatos.

Est enim excommunicatio extremum ecclesiae remedium ad obuiandum vitiis, et ideo hoc nouissimo tempore mordicus retinendum.

Quicunque publicis criminibus palam obnoxii sunt et ecclesiam offendunt, vt sunt adulteri, scortatores etc. Et semel atque iterum admoniti resipiscere nolunt, sed obstinati in malitia persistunt, pro ethnicis et damnatis habendi Math. 18, nec ad Sacramentum eucharistie, ad majorem ipsorum damnationem permittendi sunt, tantisper dum de publicis commissis non poenituerint. Poterunt tamen permitti ad conciones.

Interim tamen diligenter sunt admonendi, vt deum timeant nec hoc praedicatorum judicium, nomine communicatis, juxta verbum dei commissum, contemnant, ne majus contra se judicium dei excitent, et maternum hoc ecclesiae flagellum in aeternam damnationem vertant. Nam quicquid ita praedicatores juxta verbum dei decernunt ratum deus habiturus est.

Possumus tamen cum excommunicato ciuiliter conuersari, propter publicam tranquillitatem. Sed non agendum cum eo vt fratre, ne ipsius malum ecclesiae imponatur.

Reliqua ad magistratum spectant. Nam blasphemi, adulteri, stupratores virginum, depredatores ecclesiarum, et profani aerum inuasores, etiam in jus gladii cadunt. Et debet gladius ecclesiae hactenus suam operam, vt per illum in pace agat.

Ritus visitandi infirmos et pauperes.

Hoc autem maxime decet bonos praedicatores, propterea quod illi omnium maxime Euangelizantur.

Praedicatores frequenter pauperes et infirmos inuisant, et sedulo per occasionem hortentur populum vt tempestiue se vocent, quo sepius adire et commonefacere possint, neque ad extremam vsque necessitatem expectent, nisi cum improuiso morbo aliquis praeuentus fuerit.