Du er her: Forside Tekstbase Kirkeordinansen (1537) Kirkeordinansen (1537), Side: 29 (122 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 29 af 56 sider (Side 122 i forlægget)

Kirkeordinansen (1537)LATIN
Document Buttons
Quarta Classis

earum Scholarum vbi tres moderatores eorum esto qui jam aliquantulum etiam loqui et scribere latine possunt.

Libri eorum, mane, rursum Grammatica Philippi, vbi iterum in vsus grammatices Virgilius repetatur, et praeter constructiones etiam precipuae figurae dictionum, orationum et sententiarum indicentur, et vbi in eis probe exercitati sunt, tum demum Dialectica et Rhetorica Philippi addentur. A meridie Virgilius, et post eum Ouidii Metamorphosis. Sub vesperam Officia Ciceronis vel familiares ejus epistolae. Hi praeterquam quod aliud nihil quam latine loquantur, quotidie aliquot Virgilii carmina recitent. Stylum diligenter exerceant, singulis septimanis epistolas vel carmina conficiant.

Quinta Classis

Eorum esto, qui mediocre robur in latinis literis fecerunt et firmioribus ingeniis esse videbuntur, ita vt jam et latine scribere et congrue loqui possint. Illis poterit praeceptor rudimenta graecae linguae praelegere, verum vt id fiat sine latinae linguae dispendio. Neque enim ferendi sunt qui pueros graece et hebraice docere volunt priusquam promouerint mediocriter in latinis.

Ludimagistris seruetur in singulis vrbibus et oppidis quod hactenus habuerunt. Et si aliquibus minus liberaliter prouisum sit hoc nobis a Superattendente et pastoribus loci, qui illic sunt indicetur. Volumus enim his et aliis qui juuentuti praesunt honesto prouisum salario, et ex nostro addere vbi quid deest.

Exercitium scholarum.

Mane a sexta ad octauam per totam scholam Grammatica diligenter exerceatur. Primum quo ad Etymologiam deinde Sintaxim. Postea prosodiam, juxta capacitatem suae cujusque classis. Et id perpetuum esto. Quare semel absoluta de nouo semper repetatur, vt juuentus in ea bene exercitata firmam grammatices rationem consequatur. Pessime enim consulunt puerorum studiis qui praeceptiones vetant attingere, aut rectius aliunde grammaticam disci putant.

Ab octaua, postremae classes chorum frequentent, interim primarii in scholis examinentur. Reuersi a templo in scholis ordine