Du er her: Forside Tekstbase Kirkeordinansen (1537) Kirkeordinansen (1537), Side: 4 (96 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 4 af 56 sider (Side 96 i forlægget)

Kirkeordinansen (1537)LATIN
Document Buttons

aut ab vllo homine violari. Mandamus vero ea seruari, vt domino nostro Jesu Christo ordinatori et mandatori per hoc obediamus, ipsi in gloriam nobis in salutem.

Altera autem ordinatio hic nostra etiam dici potest, quia quedam in ea pie et sanctae mutari possent, licet et ipsa dei sit. Sunt autem eaque de personis, de tempore, de locis, de numero, de modo, de horis, de visitatione, de honesto conuentu, de cantu, de caerimoniis etc. ordinamus, non temere aut superstitiose, sed pro ordinatione diuina quam diximus, vt commode et cum decore seruetur. Omnia enim talia debent seruire verbo dei. Nam inutiles et vanas caeremonias, deinde et superstitiosas et insticiarias [> iusticiarias ?], quae pro cultu dei et meretoriis [> meritoriis ?] operibus contra fidem in Christum et Euangelium regni dei suscipiuntur, quis post hac vellet in tanta Euangelii luce? Satis nunc negotii erit nobis de necessariis, vt non vacet illis nugis et vanitatibus seruire.

Mandamus igitur omnibus subditis nostris cujuscunque sint conditionis, vt hasce Dei et nostras ordinationes, quas jussimus per Typographum inuulgari, suscipiant, seruent, tueantur, quisque pro modo suo, et Praefectis nostris cum Superintendentibus vt, quam primum licet, in ciuitatibus et pagis quae ordinata sunt exequantur et seruari curent. Reputate vero cum animis vestris, Si Dei ordinationi quae est potestas gladii resistentes sibi ipsis judicium et damnationem accipiunt, vt ait Paulus, Majore damnatione judicandos, qui Dei ordinationem Euangelium domini nostri Jesu Christi contempserint aut illi restiterint, id quod Moses praedixit, Qui Prophetam illum, id est, Christum non audierit, ego vltor existam, dicit Dominus.

Neque etiam per nos impune fecerit quisquis his ordinationibus temere restiterit, id quod faciemus secundum potestatem nobis a Deo datam. Dominus noster Jesus Christus conseruet vos in aeternum.

Datum Haffniae in Castro nostro Anno domini M.D.XXXVII secunda Septembris, qua die publice ordinati sunt dioecesium Superintendentes.

Cum gratia et Priuilegio