Du er her: Forside Tekstbase Kirkeordinansen (1537) Kirkeordinansen (1537), Side: 32 (125 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 32 af 56 sider (Side 125 i forlægget)

Kirkeordinansen (1537)LATIN
Document Buttons
Priuilegia.

Vt verbo salutis et virtuti suus honor habeatur, quemadmodum a praecessoribus nostris accepimus et vbique a Christianis principibus seruatur, volumus vt praedicatores et reliqui ecclesiarum et scholarum ministri cum scholasticis et studentibus consueta hactenus obtineant priuilegia et immunitates, vt sint liberi a communibus exactionibus et grauaminibus. Satis enim oneris alioqui sustinebunt, si suis officiis, quae publica sunt, responderint.

De sustentatione et provisione ministrorum verbi et pauperum.

Vrbanae parochiae singulae duos ad minus praedicatores habebunt. In magna tamen frequentia vbi tantum vna est parochia pluribus opus est, vt exempli gratia Malmogia quatuor vt minimum requiruntur praedicatores, licet vna sit parochia.

Rurales parochiae singulis parochis contentae sint, si alere possint. Sin minus addatur vna atque altera vicinior, plures tamen tribus sine euidenti necessitate nemo sibi vendicet. Sed de hoc ante dictum est. Ad sustentationem ruralium parochorum soliti hactenus dependi reditus seruentur. Quod genus sunt decimae frugum, vitulorum, pullorum, equinorum, agnorum haedorum, porcorum, piscium, pensiones panum, Butyri, Casei, Anserum, examinum apum et similium pro ratione loci, habitationes domorum, et possessiones agrorum juxta leges et libros ecclesiarum ipsis adsignatas. Oblationes in tribus majoribus festis Christi dandas in principio Missae ante Euangelium. Item pro sponsalibus detur praedicatoribus pecunia vt hactenus consuetum est.

Ad haec duo aediles constituantur in singulis parochiis, quibus ecclesiastici redditus ratio constet, qui cum praeposito patroni parochorum sint, eorum causas tueantur et quas in placito commode tueri non possunt ad magistratum referant. Et vt debiti redditus parochiis rite numerentur efficiant. Et si quid alicubi hoc tempore colonorum, agrorum, pratorum, lignorum, piscinarum, et similium, parochis ademptum sit, mandamus et praecipimus praefectis nostris vt restitui curent. Euangelium enim nemini sua aufert, omnia omnibus tuetur, tanto minus sua sibi imputata beneficia diripienda erunt.