Tekstbase - kontekst
Du er på side 35 af 56 sider (Side 128 i forlægget)
Document Buttons
ministri defuncti, quos habiturus fuisset, eo ipso anno, eis dispensetur. Videat superattendens cum praefecto in visitatione num hoc fiat.
Ad pauperum subuentionem omnes soliti redditus, quos hactenus habuerunt, reseruentur, et quicquid est spontanearum oblationum, quae vel in festis colliguntur aut alias, in hoc conferantur.
Ad hoc duo diaconi aut plures (vt visum fuerit magistratui) prudentes et pii constituantur, qui bona illa subleuent, in festis circumeundo colligant, et ipsis pauperibus pro sua cujusque necessitate, fideliter et large dispensent, et quotannis publice omnium acceptorum et expensorum rationem, in praesentia ministrorum verbi et magistratus reddant.
Parochi in genere omnes, aut continenter viuant, quibus id datum est, aut ducant vxores. Quod si diuersum fecerint, semel atque iterum admoneantur. Si resipiscere noluerint, destituantur ab officio, et in locum eurum alii praeficiantur.
Primum omnium volumus, vt restituantur in liberum vsum pauperum villae, agri, piscinae, prata, molendinae, syluae, et reliqua quae antiquitus sustentationi talium hominum attributa fuisse inueniuntur. Quod si alicubi ista non suffecerit, Rex reliquum adjiciat, Sciens Christi dictum: quod vni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.
Porro bonis pauperum praeficiantur diaconi, qui bona fide colligant redditus, et acceptorum aeque atque expensorum reddant rationem, in praesentia magistratus et ministrorum verbi.
Oeconomus in hospitali sit, vitae pietatisque probatae, qui habeat sub se seruos et ancillas pro pauperum multitudine, ita vt fideliter et pro necessitate cuilibet inseruiatur.
Hic cum vxore et liberis ceterisque ministris ex publico sustentetur, ita tamen, vt ratio pauperum ineatur et ne sustentatio vertatur in luxum. Liceat huic oeconomo habere currum, quem pro more emittat mendicatum in praefecturam loci, vt ex eleemosynis etiam pauperibus aliquid accedat. Huic parochi rurales ad quod peruenerit currus, operam suam, exhortando plebem ad officia charitatis accomodent.
Ex consilio parochi et magistratus colligere eos pauperes debent aediles, qui re vera egent, aut valetudine aduersa laborant, ne affectibus suis in deligendo potius quam necessitati inseruiant. Quos in hebdomada semel atque iterum visitet loci pastor, et sicubi negligenter curari pauperes inuenerit, ea de re oeconomum admoneat. Si ille audire