Du er her: Forside Tekstbase Kirkeordinansen (1537) Kirkeordinansen (1537), Side: 40 (133 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 40 af 56 sider (Side 133 i forlægget)

Kirkeordinansen (1537)LATIN
Document Buttons

consolationes etc. quando defuncti fuerint qui nunc inde viuunt. Item ad aerarium Pauperum pro sustentatione pauperum volumus, vt per Superattendentem, Praefectum et alios qui nomine nostro adfuerint cum vrbium senatoribus, ordinentur omnes vicariae, quae haeredes non habent, defunctis iis qui nunc eas possident, secundum sigillatas literas nostros. Exceptis illis quos nos ordinabimus pro vniuersitate haffniensi aut alias pro Ecclesiis et puerorum Scholis sine verorum pauperum incommode.

Praedicatores autem debent admonere populum vt quae antea missis, Monachis, pro animabus, pro indulgentiis, pro peregrinationibus et ceteris erroribus et Dei blasphemiis, bono quidem sed erranti affectu dabant, nunc dent deo et domino nostro Jesu Christo in pauperibus.

Et hoc possunt praedicatores sine nota auaritie, quando non pro se, sed pro pauperibus (quibus certe Christiani debent) soliciti sunt.

Constituat vero superattendens cum praefecto nostro, cum praeposito, cum presbyteris ciuitatibus et senatoribus, industrios et verbi dei amantes viros, vt scribitur acto. 6, et 1. Timoth. 3, qui sint praefecti aerarii et pauperum diaconi, qui non negligant officium, et norint, vbi, quid, cui dare debeant, et subinde, quando necessarium videtur vtantur consilio praedicatorum.

Hi diaconi pauperum singulis annis possunt mutari, sed non omnes, vt maneat vnus et alter qui per experientiam jam didicerunt hanc curam gerere pauperum. Rationem autem reddant singulis annis stato tempore praeposito, praedicatoribus et consulibus. Hoc erit placitum opus Deo.

Praepositi vero cognitionem patriae legis habeant, quotannis singulas parochias visitent, adhibito in ciuitate magistratu qui illic est. Et post factum computum ecclesiarum, in primis quam pure parochi Euangelium praedicent, Catechismum enarrent, Sacramenta administrent, debita munera exequantur, vita functionem ornent, ac num commode eis prouisum sit explorent.

Deinde quoque parochianos obseruent, vt sciant quantum in professa pietate promoveant, qualiter ad desertam Papae abominationem se habeant, doctrinae Euangelicae faueant, fructus ejus vita referant, Coemiteria et templa obseruent, ac solita debita quemadmodum parochis pendantur inquirant.

Et si quid alicubi in parochis desyderari offendant, diligenter eos officii admoneant, non resipiscentes ad superintendentem loci referant, ille quos ad officium reducere non potest ad magistratum remittat siue