Tekstbase - kontekst
Du er på side 43 af 56 sider (Side 136 i forlægget)
Document Buttons
Cum innumeri hodie mali libri prodeant, quibus non solum imperiti, verum etiam judicio saepe praediti inficiuntur, oportet bonos parochos libris tantum approbatis vti, ne sub specie veritatis ipsos etiam errores magna suorum pernicie imbibant.
Ante omnia ergo sacra Biblia habeant, ipsum fontem syncerae pietatis.
Deinde Postillas Lutheri, quibus ratio tractandorum euangeliorum traditur.
Tertio Apologiam Philippi, qua certa doctrina pietatis defenditur, et cur quid sic credendum et docendum sit ostenditur.
Quarto Locos communes ejusdem, quibus necessarii scripturae loci methodice explicantur.
Postremo librum aliquem explicati catechismi, cum minore catechismo Lutheri,vt sciant qui juuentutem in elementis pietatis rite informent.
Vltimo librum informationis visitatorum Saxoniae, et librum hujus nostrae ordinationis vt sciant quibus in rebus potissimum se esse instructos oporteat.
Noui vero libri siue Danice siue latine aut germanice scripti, item translati in danicam linguam aut aliam, itemque alibi excusi, maxime si theologica tractant aut ad politica siue oeconomica pertinent, non excudantur in regnis nostris a typographis, nisi prius ab vniuersitate nostra et deinde a singulis superintendentibus regni Daniae publico testimonio probati.
Curatores ecclesiarum in ciuitatibus et oppidis pro suis praedicatoribus siue pastoribus et aliis Ecclesiae siue parochiae suae ministris