Du er her: Forside Tekstbase Kirkeordinansen (1537) Kirkeordinansen (1537), Side: 44 (137 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 44 af 56 sider (Side 137 i forlægget)

Kirkeordinansen (1537)LATIN
Document Buttons

curent commodas et honestas habitationes, easque resarciant et aedificent Ecclesiae sumptu quicquid deest, ad rei domesticae et studii necessitatem. Similiter et Scholam et Scholae ministrorum habitationes.

Quod si plures parochiae sint in vna ciuitate, omnes curatores parochiarum Scholam et ejus habitationes aedificent, resarciantque etc. ita tamen vt habita ratione Ecclesiarum, illa Ecclesia in hac re plus faciat quae ditior est, judicio praefecti nostri, Superattendentis praepositi et senatus. Valde iniquum nunc esset, si praedicatores in ciuitatibus cogerentur suo sumptu aedificare ex suo salario, quando possunt officio deponi, et ipsae domus sunt Ecclesiae, vnde nihil accedit ipsorum viduis et pupillis vbi decedunt. Superattendenti vero curatores Ecclesiae siue Ecclesiarum si plures ibi parochiae sunt, in ciuitate vbi ipse habitare debet, curent ac sartiant honestam domum et commodam pro re familiari, pro studiis ejus, cum habitaculis et cubiculis ministrorum ejus et cum stabulis. Neque hoc graue ipsis videatur, quod publicum totius dioecesis ministrum ipsi soli hoc hospitio dignantur.

Nam egregia commoda pre caeteris ex eo habent, quia audiunt ejus lectiones sacras et conciones, ettamen non dant ei stipendium. Accedere et consulere eum licet ipsis quoties volunt sine sumptu. Praeterea cum ab aliis Ecclesiis quocunque venerit per totam dioecesim accipiat cibum et portum et reliqua hospitii beneficia pro se seruisque suis et equis, ab hac Ecclesia et hisce suis ciuibus nihil accipit, sed potius omnia apud eos consumit quae victui ipsius sunt deputata. Optandum ergo eis fuerit et loco beneficii habendum, quod pro eo honeste aedificent, tantum abest vt hoc sit eis graue.

De Norwegia.

In Norwegia curabimus quam primum vt sint Superattendentes in singulis dioecesibus. Illis mandabimus, vt quam possint rectissime interim curent vt singulae parochiae bonos praedicatores et verbum dei habeant, nihilque negligatur quod ad verbum praedicandum et salutem hominum attinet, et disponant de aliis quae sunt in hac nostra ordinatione, quae possunt. Donec nos in Norwegiam veniamus, id quod breui futurum per Christum speramus. Tunc consilio illorum Superintendentum seorsum illic ordinabimus et confirmabimus ea omnia quae ex hac ordinatione illic seruari non possunt. Multa enim ibi aliam requirunt ordinationem.