Du er her: Forside Tekstbase Kirkeordinansen (1537) Kirkeordinansen (1537), Side: 7 (100 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 7 af 56 sider (Side 100 i forlægget)

Kirkeordinansen (1537)LATIN
Document Buttons

Sacramenta autem duo sunt a Christo instituta: Baptismus et Coena domini, de quibus docetur in Catechismo, his additur tertium Poenitentia, quando peccator dolens de suo errore et peccato confitetur, et accepta per Euangelium absolutione, redit ad pactum baptismi.

De ceremoniis, quae sunt

Ecclesiastici Ritus et plerumque instituti propter bonum ordinem extra omnem opinionem justificationis et necessitatis in ecclesia, et sunt:

Ritus canendi et legendi puerorum in ecclesia. Ritus celebrandi publicam missam. Ritus praedicandi verbum dei. Ritus baptizandi pueros. Ritus absoluendi. Ritus communicandi. Ritus feriandi. Ritus conjungendi matrimonialiter. Ritus instituendi ministros. Ritus excommunicandi obstinatos. Ritus visitandi infirmos. Ritus accedendi extremo supplicio afficiendos. Ritus sepeliendi defunctos. Ritus informandi obstetrices. Ritus instituendi puerperas. Ritus obseruandus cum foeminis que proprios pueros opprimunt.

Ritus canendi et legendi

puerorum in templis ad assuefaciendum eos ad sacras literas, quibus et vicarij adesse poterunt, qui suis etiamnum praebendis fruuntur, sed ad rationem ludimagistri se comparent.

Operosis diebus ab octaua vel nona, aeramentis sonantibus, templum juxta morem frequentent pueri, et pueris duobus antiphonam inchoantibus, cantabunt ad antiphonae tonum vicissim tres psalmos matutinales vel minus, pro arbitrio pastoris loci, ne pueri longo cantu grauentur, deinde vnum octonarium ex psalmo Beati immaculati,