Du er her: Forside Tekstbase Peder Vinstrup: Kroningstale (1596) Peder Vinstrup: Kroningstale (1596), Side: 4 (256 i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 4 af 18 sider (Side 256 i forlægget)

Peder Vinstrup: Kroningstale (1596)LATIN
Document Buttons

apud nos expeditis, eosdem sua paterna protectione ab omnibus adversitatibus et periculis custoditos, sospites et incolumes in sua reducere pro bonitate velit. Hæc vota nostra exaudiat Deus misericors propter Iesum Christum filium suum Amen. <7>

Verum enimvero cum mihi publico hoc ovationis et gaudii tempore in hoc celeberrimo et illustri omnium ordinum conventu, officium dicendi demandatum sit: decrevi in hac illlustrissimorum Principum corona, initio parce et breviter quædam prælibare, de miranda Regnorum et Imperiorum constitutione, et inter maximas rerum humanarum confusiones conservatione: tum etiam de vero fine officii Regii; idque ideo, ut oratione hac tenui et inculta, ex Dei tamen verbo exstructa, auditores omnes ad considerationem amplissimi beneficii exuscitem, quo Deus æternus et misericors genus humanum omnibus seculis afficit, maxime vero hac postrema, turbulenta, languida, et delira mundi senecta, dum pios et salutares Heroas, Reges, Principes et Gubernatores largitur, sub quorum alis et defensione, omnia juste et legitime administrantur, atque pie et tranquille vivitur. Ac quamvis neminem ita præstare eloquentia aut valere judicio arbitrer, nedum me, qui parum ingenio possum, et potius <8> animo dejectus et consternatus modo peneque elinguis sim, ut de tam excellenti gloria, summo officio et dignitate Regia quæ pene infinitam suppeditat orationis materiam, verba facere queam; aut etiam ea, quæ ad solennem hunc Regiæ Coronationis actum præsenti loco et tempore perficiendæ spectare videntur, digne exequi valeam: Cujus rei causa, satius esse judico, de magnis rebus silentium facere, quam ita dicere, ut propositi Argumenti dignitatem non assequatur oratio: Interim tamen obsequutus mandato summi magistratus, cui secundum Deum parere necesse est; tum etiam Dei consilium reverenter et demisse agnoscens, quem sæpe sanctorum hominum et ministrorum suorum opera usum in eligendis, inaugurandis et confirmandis Regibus docet scriptura, et testantur exempla Saulis, Davidis, Salomonis, Benhadab, Jechoniæ, Jehu et aliorum,