Du er her: Forside Tekstbase Erasmus Lætus: Bucolica (1560) Erasmus Lætus: Bucolica (1560), Side: 142 (I1v i forlægget)

Tekstbase - kontekst

Du er på side 142 af 152 sider (Side I1v i forlægget)

Erasmus Lætus: Bucolica (1560)LATIN
Document Buttons
Sed quid ego hæc tandem: fœlici carmen auena Hoc canis, et merito nunquam spolieris honore. Te sequar, ut nullis æquandi uiribus: istam Quis simili statuat uersu contendere laudem? Sic herclè ingenio facili studiòque parato: Siue id naturæ iam floreat indole, Myrmix Quod meus expenso testatur Apolline: siue Vsibus incaluit, quod tu Melibœe Lycusqué Et Serrana probat: nihil hîc mihi uendico, diuum Pastor opus cœliqué ignes ac munera nosco. Si qua meos igitur digitos iam spontè sequantur Carmina, nec sterili consueta foramina labro Expediam: diuos equidem sacramqué Mineruam Atque excita uelim Phœbei iura parentis: Vt Fausto decreta ferant noua præmia, uersus. Carmina Phæbus amat, uiridiqué exacta coronat Lauro, quis Phœbo uelit aduersarier? orbem A Ioue flammiferum nitida et regit astra, secundus: Et Faustus certè cantari dignus, in arua Seu mitis tendit, seu spectat amabilis urbes. Vix iam tondenti prima lanugine mentum Barba resecta cadit: qualis cum lactea guttis Purpureas miscent æquata coloribus: aut cum Candentes inter uiolas rosa mixta recumbit