Du er her: Forside Ordbøger Om ordbøgerne Henrik Smith (1563) Titel, dedikation og forord på latin
Handlinger tilknyttet webside
  • Send this page to somebody
  • Print this page

Titel, dedikation og forord på latin

Titelblad, dedikation og forord fra Henrik Smith, Libellus vocum Latinarum (Kbh. 1563).



 

[A1r: titelblad]

LIBELLVS VOCVM LATINARVM CVM INTERPRETATIONE DANIca, ex optimis Latinæ Linguæ scriptoribus, in usum iuuentutis Danicæ congestus, ACCESSIT INDEX VOCVM luculentissimus, pueris frugem haud mediocrem allaturus. AVTORE Henrico Fabro Malmogio. 1563. CVM GRATIA ET PRIuilegio Frederici 2. Regis Daniæ, etc.

 

 

 

[A2r: dedikation]

 

OPTIMO VIRO, GENERIS CLARITATE, HONORIBVS ET uera uirtute conspicuo, Iohanni Skaugardio, Domino Skaugard, Regiæ Maiestati à Secretis.

 

Animus meus, ita semper ad labores ab ocio procliuis extitit, uir clarissime, atque ornatissime, ut nisi cum in opere essem, nunquam magis acquiesseret, et rursus, nisi cum nihil agerem, nunquam magis angeretur. Vt enim agentem naturam atque operosam à Deo accepimus, ita diuinæ voluntati obsequimur, cum seposita desidia et otio, pro suo quisque modulo, earum rerum quippiam animo manibusque versamus, quod Dei gloriam promoueat, Ecclesiæ et reipublicæ inseruiat. Qua animi inclinatione, quaque agendi semper aliquid, consuetudine, compulsus sum, ut in hac etiam ætate mea, et summa senectute, non potuerim, quin aliquid molirer et agerem, quod alicui, in republica usui fore sum arbitratus. Sua enim cuique studia, quantocumque conamine in ea incumbat, quieti sunt et voluptati. Iudicaui autem, non tantum quid esset officij, híc esse cogitandum: Sed etiam (ut præcipit Horatius)[A2v] quid ualeant humeri, præsertim effœti corporis mei, expendendum. Quapropter quibus sunt uires magis integræ, ijs grauiores relinquo materias: pueriles scholas mea hac opera aggressus informare. Existimaui igitur me facturum operæprecium, si rerum uocabula latina, quæ possem, maximeque probata contraherem, et in nostram linguam conuerterem, idque agendo, Daniæ iuuentuti ita inseruirem, ut negocij pondus, ad uirium mearum tenuitatem, apte commetirer. Est enim oratio latina, commune artium uehiculum. Quæ nihilo magis, sine bona uocum noticia, officium suum facere poterit: quam sine præcipuis membris, corpus humanum, actiones suas exequi. Congessi igitur huc, uocabula ad sex milia et ter centum, quorum cognitio, utilitatem haud exiguam (spero) adferet, ei, qui inposterum, latinæ dictionis futurus est studiosus. Sed scio fore, ut multa mala ingenia, cum ex ipsius rei exilitate, tum ex mearum conditionum qualitate, de hoc meo labore, maledicendi occasionem arripiant. Quare te quæso, uir clarissime ornatissimeque, hunc meum libellum sub tuo nomine in publicum prodire patiaris. Vt tua autoritate, â [A3r] calumniantium morsibus tutus, in pueriles scholas, quibus est destinatus, euadat. Neque enim scio, cui hanc meam opellam potius quam tibi, dedicem: cuius opera, antehac etiam in eodem negocio, sum usus. Si uero tibi, utpote quem grauioribus negocijs Deus adhibuit (quod agnosco) utilis esse non poterit: Saltem amicorum tuorum studijs, et familiarium, qui adhuc in tenera ætate sunt, uel olim erunt, aliquid adferet commodi. Quibus si quauis ratione prosum: is tuis meritis deberi, libentissime fateor. Vale, Malmogiæ prima Maij, Anno post natum seruatorem M. D. LXIII.

Henricus Faber Malmogius.

 

 

[A3v: fortale]

 

HENRICI FABRI MALMOGII ad lectorem Præfatio.

 

Cogitanti mihi primum, amice lector, in hoc exiguum uolumen contahere, et lingua Danica reddere, partem aliquam latinarum uocum, res significantium: uisus est astipulari, et me ut opus aggrederer, hortari in Dialogo, de rerum uocabulis, Erasmus Roterodamus, uir de re literaria optime meritus. Cuius Dialogi partem, uisum est huc asscribere, cum, ut eius uiri autoritate, hic labor meus sit commendatior, tum etiam, ne uidear, si meis uerbis hoc studium adolescentiæ commendabo, mei ipsius encomia decantare, qui tantillum operæ, in hanc rem contulerim. Vt enim odiosa est sui propria commendatio: ita etiam si quid ipse feceris boni, id tua laudatione, uile reddideris et contemptum.

Verba Dialogi,

Vrsus. Moris est, ut post agnitas formulas, et contextas syllabas, pueri incipiant scribere nomina, mox et oratiunculas. Leo. Sic est. Vrsus. Hoc operæ uolunt insumi in uocabulis inanibus, aut uulgo notis. Leo, Expecto ut melius dicas. Vrsus, Scis [A4r] bonam eruditionis partem esse, scire rerum uocabula. Hic supra modum cessatur à Grammaticis uulgaribus, quorum uitio sit, ut adolescentes post multos annos in Grammatica contritos, uix norint ullius arboris, piscis, quadrupedis, aut leguminis uerum nomen. Ne Domi quidem ullum supelectilem latine nominare possunt, adeo, ut cum uolunt sibi dari mantile, dicunt da mihi rem, aut indice digito est opus, aut uulgatæ linguæ subsidio. Idem usu uenit, si producantur in officinam cuiuslibet artificis, tantum generales rerum uoces, utcunque tenent, species prorsus ignorant. Leo, Istud, mihi sane usu uenit, ac mecum alijs quamplurimis. Arborem, legumen, herbam, equum et canem ostendere possum. At si quis exigat, ut ostendam alnum, aut fraxinum, aut Ilicem, Silurum, Scarum, aut Pectinem, Eruum, aut Milium, Scolopendram, Viuerram, aut felem, Hæreo.

Et paulo post. Leo, Quid igitur hic consilij. Vrsus. Eadem opera licebit pueris præscribere uulgo non obuia rerum vocabula, aut uoces exquisitas, nonnunquam et bonæ rei quippiam admonentes. Tam facile discitur, quid sit lacerta, aut Pectunculas, quam [A4v] quid sit canis aut uacca, nec difficilius scribitur, tempori pace, quam, uacca mingit aut canis latrat, etc. In hunc usum ualebunt celebrium uirorum Apophthegmata:[1] exquisitæ, breuesque sententiæ, prouerbia, ac lepide dicta, cuiusmodi suppellex ad omnem dicendi facultatem, plurimum habet momenti. Et hæc inter lusum licebit ediscere, nullarum rerum memoria tenacius ad ipsam usque senectutem hæsura animo, quam quæ sic affixæ sunt. Vides igitur quanta nobis hic pereat utilitas. Leo. Video sane, quanta pars ætatis nobis instituentium uitio præterfluat. Hæc ille.

Quæ nos ideo huc ascribenda præfationis loco duximus, ut Erasmi autoritate, à calumniantium morsibus, tutior sit, hec nostra qualiscunque opera. Alij enim huiusmodi minutula contemnenda esse iudicant, adeoque rident et aspernantur. Alij modis quibuscunque, et quæsita occasione quacunque uituperant, calumniantur et sugillant. Contemni hæc, tanquam exigua, et præ alijs maximis, pro nihilo quasi haberi, quam possumus equiori animo ferimus. Eò tamen usque, ut fateantur isti, qui nihil nisi quod maximum est, admirantur, hæc, si non ipsis, saltem primum [A5r] incipientibus latina discere, quales ipsi etiam aliquando[2] fuèrunt, esse non minima, Qui uerò sunt calumniarum amantes, quibusque nihil magis uolupe est, quam bene facta reprehendere et mordere (quibus ut plurimum usu uenit, ut etiam si anmittantur, idipsum quod uituperant, non possint facere melius) ijs permittimus suo modo uiuere. Etenim ut maxime conabimur, non poterimus, ut melius sapiant condocefacere. Vsqueadeo enim ipsis id studium suaue est, ut etiam à rectissimis optimisque, non abstineant, quin ea, soricum instar, arrodant. Ipsi igitur, cum, quin id faciant nequeant, ociosi ne sint, neue ipsis quid peius in mentem ueniat: agant sane quod assolent. Videtur mihi furum (eorum potissimum qui in hoc sceleris genus, nature uitio sunt propensiores) et calumniatorum idem mos esse, idem agendi modus, et indolens eadem. Ii enim ne non furentur clam surripiunt frustra, fibulas, acus, licia et res similea uilissimas, et nulli propemodum usui futuras. Ita momi hi quoque, ut sibi morem gerant, optima malunt, quam nulla, impio morsu uiolare, Cæterum cum sentiam, mihi horum judidio standum non esse (neque enim ipsis [A5v] tribuo quod ipsi sibi arrogant) uirorum bonorum de me sensuram, fero animo æquissimo. Hi enim animum meum non uires, animo metientes, quatenus prodesse uoluerim, non quid potuerim secum expendent, adeoque si quid est boni, probant et gratantur, sin erroris, quid, quid inconsyderati: boni consulunt, excusant, emendant. Horum igitur æquitate, meaque conscientia fretus libellum hunc aliquo labore contractum, emitto. Sperans fore ut fructus aliquid ex eo emolumentique (quo ipso mihi satisfit) iuuentus percipiat. Adieci multis in locis synonyma, quod etiam putaui non fore inutile. Quo factum est ut ordinem Alphabeticum seruare non potuerim. Quapropter, ne sit pueris nimius in quærendo labor, adiecto indice Alphabetico quam potui exactissimo, hanc ipsis molestiam sustuli. In piscium et auium nominibus, Herbarum, Serpentum et gemmarum, si cum omnibus non conuenio, uenia (spero) dabitur, cum nusquam duo inueniantur, qui hisse de rebus tradant cum inuicem per omnia consentientes. Bene uale. Et Henricum tui amantissimum mutuo semper amore complectere. Malmogiæ ex Larario nostro, prima Maij, Anno post natum Seruatorem, M.D.LXIII.

 

[A6r-A7v: indholdsfortegnelse]

 

[A8r: forkortelsesliste]

 

[B1r-2G8v = 1-464: ordbog]

 

 

[2G8v = 464: kolofon]

 

 

EXTAT VENALE, APVD Henricum Fabrum, Ciuem et Zygostatem Malmogiensem. Hafniæ, EXCVDEBAT IOHANNES ZIMMERMAN, 1563.


[2H1r-2Q5r: index]


[2Q5v-2Q6r: errata]


[2Q6r: kolofon]

EXTAT VENALIS, APVD Henricum Fabrum, ciuem et Zygostatem Malmogiensem. ANNO 1563. Mense Maij.

 

 

____________________

[1] Apophthegmata] Apohthegmata

[2] aliquando] alquando